라틴어 문장 검색

per pectus et clunes certis ductibus circumferens eruditam manum frusta excutit, infelix, qui huic uni rei vivit, ut altilia decenter secet, nisi quod miserior est, qui hoc voluptatis causa docet quam qui necessitatis discit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 6:2)
Alius, cui convivarum censura permissa est, perstat infelix et exspectat, quos adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae revocet in crastinum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:1)
Saepe videmur taedio rerum civilium et infelicis atque ingratae stationis paenitentia secessisse, tamen in illa latebra, in quam nos timor ac lassitudo coniecit, interdum recrudescit ambitio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 9:3)
O infelicem stultitiam !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 2:5)
quaedam secunda, in materia infelici expressa, tamquam tormentorum patientia et in morbo gravi temperantia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 5:4)
Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis Contigit oppetere !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 8:2)
Infelix, servis hominibus, servis rebus, servis vitae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 15:9)
O infelicem aegrum!"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 23:1)
O infelicem aegrum !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 24:1)
saepe quicquid perierat adsidua infelicis soli sterilitate, unius anni restituit ubertas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 1:7)
Numerare docet me et avaritiae commodat digitos potius quam doceat nihil ad rem pertinere istas conputationes, non esse feliciorem, cuius patrimonium tabularios lassat, immo quam supervacua possideat, qui infelicissimus futurus est, si quantum habeat per se conputare cogetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 10:2)
Infelices, ecquid intellegitis maiorem vos famem habere quam ventrem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:6)
Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat, infelix, sciturus, quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 17:1)
infelix ob hoc, quod intellegere debebat falsum se gerere cognomen.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 17:3)
Agebat infelicem Alexandrum furor aliena vastandi et ad ignota mittebat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION