라틴어 문장 검색

alii multitudinis iudicio feruntur, quaeque maiori parti pulcherrima videntur, ea maxime exoptant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 151:3)
Nam et, cum prospero flatu eius utimur, ad exitus pervehimur optatos et, cum reflavit, affligimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 25:3)
optavit, ut in currum patris tolleretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 121:3)
cui cum tres optationes Neptunus dedisset, optavit interitum Hippolyti filii, cum is patri suspectus esset de noverca;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 121:8)
neque vero nobis cupientibus atque exoptantibus fructus oti datus est ad eas artis, quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas inter nosque recolendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 2:3)
caput enim esse arbitrabatur oratoris, ut et ipse eis, apud quos ageret, talis, qualem se esse optaret, videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 87:2)
Hoc loco Sulpicius 'insperanti' inquit 'mihi et Cottae, sed valde optanti utrique nostrum cecidit, ut in istum sermonem, Crasse, delaberemini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 96:1)
ut vero penitus in eam ipsam totius huius vel studi vel artifici vel facultatis disputationem paene intimam veniretis, vix optandum nobis videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 96:3)
Tum Sulpicius 'o diem, Cotta, nobis' inquit 'optatum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 136:1)
Carneadi vero vis incredibilis illa dicendi et varietas perquam esset optanda nobis, qui nullam umquam in illis suis disputationibus rem defendit quam non probarit, nullam oppugnavit quam non everterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 161:1)
Atque illud optandum est oratori, ut aliquam permotionem animorum sua sponte ipsi adferant ad causam iudices ad id, quod utilitas oratoris feret, accommodatam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 186:1)
Saepe etiam salse, quae fieri non possunt, optantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 287:1)
Perspicuum est igitur alia esse in homine optanda, alia laudanda:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:1)
quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultitiam loquacem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 142:4)
quae primum est optanda nobis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 224:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION