라틴어 문장 검색

"Nimirum insignis et nobilis iustitia Romana ab ipsis imperii nascentis incunabulis auspicata est!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:2)
"sunt quae in ipsis visceribus medicaminibus epotis originem futuri hominis extinguant et parricidium faciant, antequam pariant."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:5)
"Nos igitur, qui moribus et pudore censemur, merito malis voluptatibus et pompis vestris et spectaculis abstinemus, quorum et de sacris originem novimus et noxia blandimenta damnamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:29)
iam vero Origines eius quem florem aut quod lumen elo- quentiae non habent ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 2:1)
Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum reliquit Cato!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 2:2)
quam orationem in Origines suas rettulit, paucis ante quam mortuus est [an] diebus an mensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 1:4)
qui etiam in maximis occupationibus ad te ipsum, inquit in me intuens, de ratione Latine loquendi accuratissime scripserit primoque in libro dixerit verborum dilectum originem esse eloquentiae tribueritque, mi Brute, huic nostro, qui me de illo maluit quam se dicere, laudem singularem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장8)
orationes autem eius ut illis temporibus valde laudo - significant enim formam quandam ingeni, sed admodum impolitam et plane rudem - , Origines vero cum omnibus oratoris laudibus refertas diceres et Catonem cum Philisto et Thucydide comparares, Brutone te id censebas an mihi probaturum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 3:2)
A primo, ut opinor, animantium ortu petitur origo summi boni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 41:1)
Atque ab his initiis profecti omnium virtutum et originem et progressionem persecuti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 24:4)
cum vero Hesiodi Theogoniam id est originem deorum interpretatur, tollit omnino usitatas perceptasque cognitiones deorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 36:8)
quae propagatio et suboles origo est rerum publicarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 72:5)
idemque Servium Galbam, quem hominem probe commeminisse se aiebat, pergraviter reprehendere solebat, quod is, L. Scribonio quaestionem in eum ferente, populi misericordiam concitasset, cum M. Cato, Galbae gravis atque acer inimicus, aspere apud populum Romanum et vehementer esset locutus, quam orationem in Originibus suis exposuit ipse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 227:2)
illa vis autem eloquentiae tanta est, ut omnium rerum, virtutum, officiorum omnisque naturae, quae mores hominum, quae animos, quae vitam continet, originem, vim mutationesque teneat, eadem mores, leges, iura describat, rem publicam regat, omniaque, ad quamcumque rem pertineant, ornate copioseque dicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 76:1)
aut, quae sit origo cuiusque rei, ut quod sit initium legum aut rerum publicarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 114:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION