라틴어 문장 검색

Purpureo aureove colore ovis ariesve si aspergetur, principi ordinis et generis summa cum felicitate largitatem auget, genus progeniem propagat in claritate laetioremque efficit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 2:4)
SI HAEC ITA FAXITIS UT EGO SCIAM SENTIAM INTELLEGAMQUE, TUNC QUISQUIS HOC VOTUM FAXIT UBI FAXIT RECTE FACTUM ESTO OVIBUS ATRIS TRIBUS.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 11:2)
Item quod quidam Tarentinas oves vel nuces dicunt, quae sunt terentinae a tereno, quod est Sabinorum lingua molle:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 13:3)
Novimus et qui te transversa tuentibus hircis, Et quo — sed faciles Nymphae risere — sacello.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 21:9)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni forsitan alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 18:2)
— Pastorem, Tityre, pingues Pascere oportet oves, deductum dicere carmen.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 12:1)
Esto, inquam, oves bidentes dicantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 2:1)
Sed quae ratio huius in ovibus epitheti, scire, inquam, volo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 2:2)
Oves, inquit, bidentes dictae sunt, quod duos tantum dentes habeant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 2:4)
Ubi terrarum, quaeso te, inquam, duos solos per naturam dentes habere oves aliquando vidisti?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 2:5)
nam de ovium dentibus opiliones percontator.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 3:3)
verum procurandum mihi est, ne illud obrepat quod bidentes epitheton sit ovium, cum Pomponius, egregius Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis hoc scripserit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 4:3)
Publius autem Nigidius in libro quem de extis conposuit bidentes appellari non oves solas sed omnes hostias bimas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 5:1)
Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras Hircus, Bacche, tuis victima grata focis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXIV1)
Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus haruspex, Dum iugulas hircum, factus es ipse caper.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXIV5)

SEARCH

MENU NAVIGATION