라틴어 문장 검색

hic, quantum Tityos Stygiis consurgat ab arvis, si torvae patiantur aves, tanta undique pandit membrorum spatia et tantis ferus ossibus exstat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권293)
agit toto cedentem fervidus arvo praecipitatque retro iuvenem atque in terga supinat, dentibus horrendum stridens, geminatque rotatas multiplicatque manus, rapiunt conamina venti, pars cadit in caestus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권306)
"ego nempe tamen, qui dulce ferenti pondus eram, cui tu dignatus limina vitae praereptumque iter et maternos reddere menses, adde, quod imbellis rarisque exercita castris turba meas acies, mea tantum proelia norunt, nectere fronde comas et ad inspirata rotari buxa:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권78)
"pandam omnia regna, si placet, et Stygio praetexam Hyperiona caelo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권20)
Sensit abesse deum, levius Cadmeius Haemon tela rotat nulloque manum cognoscit in ictu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권226)
truncis sua membra remittit interdum galeasque rotat per nubila plenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권317)
At ferus Hippomedon quamquam iam sentit inane auxilium et seram rapto pro corpore pugnam, it tamen et caecum rotat inrevocabilis ensem, vix socios hostesque, nihil dum tardet euntem, secernens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권96)
nec mole liquenti contentus carpit putres servantia ripas arbusta annosasque trabes eiectaque fundo saxa rotat, stat pugna impar amnisque virique, indignante deo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권209)
non tulit Amphion vultumque et in ora loquentis telum immane rotat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권344)
nec castra Pelasgum aut Tyrias miseratus opes, sed triste, tot extra agmina et immeritas ferro decrescere gentes, panditur immenso deformis sanguine campus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권2)
"stant undique in armis foedam indignantes noctem vigilesque superbos, ecce repens superis animum lymphantibus horror Thiodamanta subit formidandoque tumultu pandere fata iubet, sive hanc Saturnia mentem, sive novum comitem bonus instigabat Apollo, prosilit in medios, visu audituque tremendus impatiensque dei, fragili quem mente receptum non capit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권57)
"quatit ille sacras in pectora pinus sanguineosque rotat crines et vulnera cursu exanimat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권59)
"nox fecunda operum pulchraeque accommoda fraudi panditur augurio divom;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권67)
nec numen abest, armataque Iuno lunarem quatiens exserta lampada dextra pandit iter firmatque animos et corpora monstrat, sentit adesse deam, tacitus sed gaudia celat Thiodamas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권117)
At Tyrii, quae sola salus, caput omne coronant murorum, nigrasque sudes et lucida ferro spicula et arsuras caeli per inania glandes saxaque in adversos ipsis avolsa rotabant moenibus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권234)

SEARCH

MENU NAVIGATION