라틴어 문장 검색

Caesar – eam civitatem omni tempore optime de populo Romano meritam esse – celeriter sex cohortis secunda vigilia iubet proficisci, pari equites numero.
(카이사르, 히스파니아 전기 3:7)
Huc cum Pompeius cum suis copiis venisset, ex adverso pari ratione castra ponit.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:5)
pari idem condicione Pompeius facit.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:7)
Pari consuetudine vigilia secunda ex oppido ignem multum telorumque multitudinem iactando bene magnum tempus consumpserunt compluresque vulneribus adfecerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 12:5)
cum eques ad dimicandum dimisso equo cum pedite congreditur, nequaquam par habetur.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:2)
Insequenti die pari consuetudine cum ad eundem locum eius praesidium venisset, pristino illo suo utebantur instituto;
(카이사르, 히스파니아 전기 25:1)
Qui fidens viribus ex adversariis sibi parem esse neminem agitare coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:6)
Congressus enim et clamor, quibus rebus maxime hostis conterretur, in conlatu pari erat condicione.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:2)
Ita ex utroque genere cum parem virtutem ad bellandum contulissent, pilorum missu fixa cumulatur et concidit adversariorum multitudo.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:3)
Pari autem [cupiditate] ex celeri festinatione circumm[un]itiones iugo derigunt, ut aequo pede cum adversariis congredi possent.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:14)
reliqua pari diligentia administrat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 4:5)
quibus relictis nec loco nec numero pares esse posse.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 8:7)
Minime autem par erat proeli certamen.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:1)
Neque vero diutius ea munitione se continere potuerunt, etsi erat non dissimile atque Alexandreae genus aedificiorum, ut minora maloribus conferantur, turresque editae et coniunctae muri locum obtinebant, neque nostri aut scalis aut cratibus aut reliquis rebus parati venerant ad oppugnandum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 18:1)
Qui se in aequo loco ac plano pares esse confidebant, idem perterriti fuga suorum et caede paucorum XXX pedum altitudine in aedificiis consistere ausi non sunt seque per molem in mare praecipitaverunt et DCCC passuum intervallum ad oppidum enataverunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION