라틴어 문장 검색

et ut saepe diximus, κατ' εὐφημισμο`ν eumenides vocantur, quod non habent bonam volun- tatem, id est mentem, sicut parcae, quia nulli parcant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2782)
Terentius "adulescentem adeo nobilem". se dedere id est melius nostro obsequuntur labori.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2872)
poetice autem ait 'iam sibi tum unda male temperat curvis carnis', id est sibi non parcit, sed crescit in perniciem suam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3602)
de- bemus fatigato ingenio parcere et facere finem carminis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5412)
aut re vera parco, id est servatorio, quia omne in quod mittitur servat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4032)
aut certe 'parco' dixit pro 'parce', ut sit nomen pro adverbio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4034)
sed hoc dicit, occidendo eam tuam culpam conpesce, id est vita crimen, in quod potes incidere, si, dum uni parcis, fuerit totus grex eius contagione corruptus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4682)
sin duram metues hiemem parcesque f. 'duram' gravem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2391)
"Parce,"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:1)
mihi parcere ac de me cogitare desinite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 3:2)
obsequar igitur voluntati tuae dicamque, si potero, rhetorice, sed hac rhetorica philosophorum, non nostra illa forensi, quam necesse est, cum populariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 23:7)
sed ne, dum huic obsequor, vobis molestus sim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 11:7)
consilium illud imperatorium fuit, quod Graeci στρατήγημα appellant, sed eorum imperatorum qui patriae consulerent vitae non parcerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 15:4)
Sed tamen in his vel asperitatibus rerum vel angustiis temporis obsequar studiis nostris et quantum mihi vel fraus inimicorum vel causae amicorum vel res publica tribuet oti, ad scribendum potissimum conferam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 3:2)
'Quid si,' inquit Crassus 'quoniam ego, quo facilius vos apud me tenerem, vestrae potius obsecutus sum voluntati, quam aut consuetudini aut naturae meae, petimus ab Antonio, ut ea, quae continet neque adhuc protulit, ex quibus unum libellum sibi excidisse iam dudum questus est, explicet nobis et illa dicendi mysteria enuntiet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 206:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION