라틴어 문장 검색

quia vulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi exsecutus sum, chirurgi sibi vindicant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 5:2)
agnoscit gemitus et poenae parcere nescit, quam subiit, dominique memor, quem verberat, odit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:103)
in nostro quando iam milite robur torpuit et molli didicit parere magistro, vindicet Arctous violatas advena leges;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:102)
nostris iam luctibus ille consenuit regnumque sibi tot vindicat annos.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:98)
cautius ingentes morbos et proxima cordi ulcera Paeoniae tractat sollertia curae parcendoque secat, ferro ne largius acto inrevocandus eat sectis vitalibus error.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:35)
tandem tot flumina victor vindicat Eridanus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:62)
hic omnia campus vindicat, haec mundo pacem victoria sancit.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:223)
sic hostibus ille pepercit;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum21)
Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes desuper invertunt calathos largosque rosarum imbres et violas plenis sparsere pharetris collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit Sirius et teneras clementi sidere fovit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae68)
quos Smyrna dedit, quos Mantua libros percurrens damnas Helenam nec parcis Elissae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae74)
ceu flamine molli tranquillisque fretis clavum sibi quisque regendum vindicat;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae99)
quis tepor inclusus securas vindicat undas?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIV)3)
Dum crystalla puer contingere lubrica gaudet et gelidum tenero pollice versat onus, vidit perspicuo deprensas marmore lymphas, dura quibus solis parcere novit hiems, et siccum relegens labris sitientibus orbem inrita quaesitis oscula fixit aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVIII)1)
nostris ne parcite membris;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia18)
qui vindicet, ibit:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:56)

SEARCH

MENU NAVIGATION