라틴어 문장 검색

sed ea habent in refectionibus molestiam magnam, quod circa parietes stillicidia defluentia, cum tument fistulae, quae non celeriter recipiunt ex canalibus aquam defluentem itaque redundantes restagnant, et intestinum et parietes in eis generibus aedificiorum corrumpunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장8)
sin autem aliqui paries perpetuos habuerit umores, paululum ab eo recedatur et struatur alter tenuis distans ab eo, quantum res patietur, et inter duos parietes canalis ducatur inferior, quam libramentum conclavis fuerit, habens nares ad locum patentem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장4)
ideo, quod antiqui fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus ad extremas partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna struxerunt supraque coronas et fastigia venustiore specie fabrilibus operibus ornaverunt, tum proiecturas tignorum, quantum eminebant, ad lineam et perpendiculum parietum praesecuerunt, quae species cum invenusta is visa esset, tabellas ita formatas, uti nunc fiunt triglyphi, contra tignorum praecisiones in fronte fixerunt et eas cera caerulea depinxerunt, ut praecisiones tignorum tectae non offenderent visum:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장11)
itaque cum arbitri communium parietum sumuntur, non aestimant eos quanti facti fuerint, sed cum ex tabulis inveniunt eorum locationes, pretia praeteritorum annorum singulorum deducunt octogesimas et ita - ex reliqua summa parte reddi pro his parietibus - sententiam pronuntiant eos non posse plus quam annos LXXX durare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION