라틴어 문장 검색

Erant praeterea complures paulo occultius consili huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 17장9)
Praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consili sui participes;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장3)
Hucine, Micipsa pater, beneficia tua euasere, ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissimum stirpis tuae extinctor sit?
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장15)
Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentis vestros, per maiestatem populi Romani, subuenite mihi misero, ite obviam iniuriae, nolite pati regnum Numidiae, quod vestrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장55)
At contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius erat, subueniendum Adherbali et Hiempsalis mortem seuere vindicandam censebant, sed ex omnibus maxime Aemilius Scaurus, homo nobilis impiger factiosus, auidus potentiae honoris divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장8)
His litteris recitatis fuere qui exercitum in Africam mittendum censerent et quam primum Adherbali subueniendum;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장1)
Postea vero quam participem negoti Scaurum accepit, in maximam spem adductus recuperandae pacis statuit cum iis de omnibus pactionibus praesens agere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장4)
subvenire suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat, eminus pugnando retinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장16)
Eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium intactus profugit, et Numidae, prius quam ex castris subveniretur, sicuti iussi erant, in proximos collis discedunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장17)
qui in proximo locati fuerant, paulisper territi perturbantur, relicui cito subueniunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 59장3)
Erat ei Numida quidam negotiorum curator, fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissimi particeps.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장2)
Quae si dubia aut procul essent, tamen omnis bonos rei publicae subvenire decebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장91)
ita cunctos strepitu clamore, nullo subueniente, nostris instantibus, tumultu formidine [terrore] quasi vecordia ceperat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장4)
adflictis vero et forte laborantibus multo libentius subveniet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 27:3)
Omnis istos una tecum perculsos vides nec posse tibi subvenire, immo etiam ultro expectare, ut a te subleventur, intellegis ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION