라틴어 문장 검색

simulachrum thorace munitum est, dextera erectam tenet hastam superstante Victoriae parvulo signo, sinistra floris porrigit speciem, summisque ab humeris Gorgoneum velamentum redimitum anguibus tegit scapulas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 67:2)
Hae autem aetatum diversitates ad solem referuntur, ut parvulus videatur hiemali solstitio, qualem Aegyptii proferunt ex adyto die certa, quod tunc brevissimo die veluti parvus et infans videatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:1)
Sed ubi venit tempus maturitatis infantum quos alvo illa gestaverat, reclusa terra est et cum infantes de alvo Thaliae progressi emerserunt, appellatique sunt Palici ἀπὸ τοῦ πάλιν ἱκέσθαι, quoniam prius in terram mersi denuo inde reversi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 18:4)
tunc pecudum faciles humana ad murmura linguae, Monstrosique hominum partus numeroque modoque Membrorum, matremque suus conterruit infans:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:22)
nec prima in limine vitae Infantis miseri nascentia rumpere fata.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:30)
in terras parvus cum decidit infans, Ne qua sit externae Veneris mixtura timentes, Letifera dubios explorant aspide partus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:48)
sic pignora gentis Psyllus habet, si quis tactos non horruit angues, Si quis donatis lusit serpentibus infans.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:52)
Infantem secum semper tua Bassa, Fabulle, Conlocat et lusus deliciasque vocat, Et, quo mireris magis, infantaria non est.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVII1)
Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam Oscula commendo deliciasque meas, Parvola ne nigras horrescat Erotion umbras Oraque Tartarei prodigiosa canis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXIV1)
Iam clamor centumque viri densumque corona Volgus et infanti Iulia tecta placent.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXVIII3)
Infantes sumus, et senes videmur.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXX4)
Infanti melimela dato fatuasque mariscas:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXV3)
Conditus hic ego sum, Bassi dolor, Urbicus infans, Cui genus et nomen maxima Roma dedit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVI1)
Non puer avari sectus arte mangonis Virilitatis damna maeret ereptae, Nec quam superbus conputet stipem leno, Dat prostituto misera mater infanti.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, V4)
Dilexere prius pueri iuvenesque senesque, At nunc infantes te quoque, Caesar, amant.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, VII4)

SEARCH

MENU NAVIGATION