라틴어 문장 검색

Nam cum illa suum diligeret sanguinem et absque filiis ac nepotibus vellet in fratris liberos universa conferri, ista pauperes eligebat et tamen matri contraire non poterat monilia et, quicquid supellectilis fuit, divitibus peritura concedens magisque volens pecuniam perdere quam parentis animum contristare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:16)
CAUSA difficilis parvulae scribere, quae non intellegat, quid loquaris, cuius animam nescias, de cuius periculose voluntate promittas, ut secundum praeclari oratoris exordium spes magis in ea laudanda quam res sit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 1:1)
Ut parenti subiciatur, horter, quae manu tenera ridentem verberat matrem?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 1:6)
Amet ut parentem, subi-ciatur ut dominae, timeat ut magistram.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:7)
"nam si gradibus trepidatur ab imis, ultimus ardebit quem tegula sola tuetur a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae, lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex ornamentum abaci nec non et parvulus infra cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron, iamque vetus graecos servabat cista libellos et divina opici rodebant carmina mures, nil habuit Codrus, quis enim negat?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III84)
o nummi, vobis hunc praestat honorem, vos estis fratres, dominus tamen et domini rex si vis tu fieri, nullus tibi parvolus aula luserit Aeneas nec filia dulcior illo;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V68)
inmemor illa domus et coniugis atque sororis nil patriae indulsit, plorantesque improba natos, utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit, sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna et segmentatis dormisset parvula cunis, contempsit pelagus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI40)
sed Paean contrahit arcum, extulit ergo greges natorum ipsumque parentem, dum sibi nobilior Latonae gente videtur atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI89)
"volgi pars ultima nostri, quorum nemo queat patriam monstrare parentis;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII20)
pro totis legionibus hi tamen et pro omnibus auxiliis atque omni pube Latina sufficiunt dis infernis Terraeque parenti;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII102)
"iam pater es, dedimus quod famae opponere possis, iura parentis habes, propter me scribens heres, legatum omne capis nec non et dulce caducum."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX43)
filius autem corporis egregii miseros trepidosque parentes semper habet;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X121)
nam prodiga corruptoris improbitas ipsos audet temptare parentes:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X124)
si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res nota urbi et populo contingat principis aurem, dedecus ille domus sciet ultimus;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X139)
Talibus instantem monitis quemcumque parentem sic possem adfari:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV73)

SEARCH

MENU NAVIGATION