라틴어 문장 검색

"Ego denique vespera, dum polentae caseatae modico secus offulam grandiorem in convivas aemulus contruncare gestio, mollitie cibi glutinosi faucibus inhaerentis et meacula spiritus distinentis minimo minus interii:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:14)
"Denique mihi quoque non parvam incussisti sollicitudinem, immo vero formidinem, iniecto non scrupulo sed lancea, ne quo numinis ministerio similiter usa sermones istos nostros anus illa cognoscat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:4)
"Supersit hic saltem, qui miselli huius corpus parva contumulet humo,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:9)
necdum satis extremis labiis summum aquae rorem attigerat, et iugulo eius vulnus dehiscit in profundum patorem, et illa spongia de eo repente devolvitur eamque parvus admodum comitatur cruor:
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:11)
"nam et hic apud nos multa multis similiter effatus non parvas stipes, immo vero mercedes opimas iam consecutus fortunam scaevam, an saevam verius dixerim, miser incidit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:11)
"Neque parva res ac praecipue pacem civitatis cunctae respiciens et exemplo serio profutura tractatur Quirites sanctissimi."
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:2)
"Specta denique quam parvis quamque futilibus tanta res procuretur herbulis:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:12)
Nec iuxta quicquam quam parva casula cannulis temere contecta, quo speculatores e numero latronum, ut postea comperi, sorte ducti noctibus excubabant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:9)
"enim vos bonae frugi latrones inter furta parva atque servilia timidule per balneas et aniles cellulas reptantes scrutariam facitis."
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:14)
"frugi autem et solitarii homines fortunam parvam, vel certe satis amplam, dissimulanter obtectam protegunt acrius et sanguinis sui periculo muniunt."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:4)
"denique solus ac solitarius parva sed satis munita domuncula contentus, pannosus alioquin ac sordidus aureos folles incubabat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:8)
"ad ipsum confinium gulae, qua cervix bestiae fuerat exsecta, Thrasyleonis caput subire cogimus, parvisque respiratui circa nares et oculos datis foraminibus, fortissimum socium nostrum, prorsus bestiam factum, inmittimus caveae modico praestinatae pretio, quam constanti vigore festinus irrepsit ipse."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:50)
Eam simul intrantes speluncam verbisque quae dolebat minora facientes sic alloquuntur:
(아풀레이우스, 변신, 4권 12:3)
"Tanto compendio tuae redemptionis defraudare iuvenes meos destinas quod si pergis ulterius, iam faxo lacrimis istis, quas parvi pendere latrones consuerunt, insuper habitis viva exurare."
(아풀레이우스, 변신, 4권 14:7)
"At tu simplex alioquin et expers rerum talium, speras te sanctissimi nec minus truculenti fontis vel unam stillam posse furari vel omnino contingere!"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:114)

SEARCH

MENU NAVIGATION