라틴어 문장 검색

, rem patefecit eosque homines sibi emptos esse dixit (sic enim placuerat) et tabulam proscripsit se familiam Catonianam venditurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 6:7)
atqui adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam venisse tamen Olbia dicebant qui te unice laudarent plurimique in provincia fieri dicerent eosdem aiebant nuntiare te prima navigatione transmissurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 9:2)
eius modi enim pactiones in ea coitione factae sunt, quas postea Memmius patefecit, ut nemo bonus interesse debuerit, et simul mihi committendum non fuit ut iis coitionibus interessem quibus Messala excluderetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 2:2)
cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam quod non appareat, et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis est istorum oratio qui omnia non tarn esse quam videri volunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:6)
itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt ut viderentur, nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 164:3)
mea domus tibi patet, mihi clausa est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 1:3)
quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis exiti indagavi, patefeci, protuli, exstinxi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 3:1)
introitum ipsi sibi manuque patefaciunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 9장 1:2)
vi patefecerunt Bruges, non Phryges, ipsius antiqui declarant libri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 2:5)
Nam et parvi saepe indicaverunt aliquid, quo id pertineret ignari, et per somnum vinum insaniam multa saepe patefacta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 1:2)
Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt, ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 1:3)
neque est enim ullus sensus in corpore, sed, ut non physici solum docent verum etiam medici, qui ista aperta et patefacta viderunt, viae quasi quaedam sunt ad oculos, ad auris, ad naris a sede animi perforatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 45:2)
quo cum patefactus esset aditus, ad adversam basim accessimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:1)
Talia monstrantem mecum celebrate Camaenis, Vos qui coelesti gaudetis nectare vesci, NEWTONVM clausi reserantem scrinia Veri, NEWTONVM Musis charum, cui pectore puro Phoebus adest, totoque incessit Numine mentem:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 4:1)
Dein factis experimentis invenienda est vis attractionis in diversis distantiis, & lex attractionis in totum inde patefacta dabit rationem decrementi virium partium singularum, quam invenire oportuit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIII. De Corporum etiam non Sphaericorum viribus attractivis. 43:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION