라틴어 문장 검색

et tamquam nulla nisi in eruptione spes esset, locis inquit angustis, milites, deprehensi, nisi quam victoria patefecerimus viam nullam habemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 327:1)
dextra pars, qua et Samnites raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur constiterant, latius patefacta stetit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 392:3)
ceteros propinquitas urbis tutata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 532:3)
inde tribunis centurionibusque imperat, ut viam equitibus patefaciant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 602:1)
legationes sociorum, a M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri ac vastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo Romano nollent, obtestabanturque patres conscriptos ut se a vi atque iniuria communium hostium tutarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 647:1)
non enim muris magis se Samnites quam armis ac viris moenia tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 655:4)
favor consulis tutatus ad populum est L. Postumium legatum eius, qui dicta die a M. Scantio tribuno plebis fugerat legatione, ut fama ferebat, populi iudicium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 674:1)
Saguntini, ut a proeliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte non die unquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte qua patefactum oppidum ruinis erat reficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 108:1)
inde apertis locis facile tutantes agmen Romani Tannetum, vicum propinquum Pado, contendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 252:2)
ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio adversus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 253:1)
his adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi militum animi essent, Romani ponte Ticinum iungunt tutandique pontis causa castellum insuper imponunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 471:1)
nec obsessos alia ulla res quam iniqua oppugnantibus hiems tutabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 655:3)
itaque extemplo consul Ostiam proficisci iussus navibusque quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent completis milite ac navalibus sociis persequi hostium classem ac litora Italiae tutari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 131:1)
hic tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad socios tutandos retraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 246:1)
dein castra ipsa propius hostem movit duo ferme a Gereonio milia in tumulum hosti conspectum, ut intentum se sciret esse ad frumentatores, si qua vis fieret, tutandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 288:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION