라틴어 문장 검색

ceterum sub recentem cladem patuere procerum domus, fomenta et medici passim praebiti, fuitque urbs per illos dies quamquam maesta facie veterum institutis similis, qui magna post proelia saucios largitione et cura sustentabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 63장6)
miserius sit ob amicitiam accusari an amicum accusare haud discreverim.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 6장4)
neque discerneres alienos a coniunctis, amicos ab ignotis, quid repens aut vetustate obscurum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장7)
quod a maioribus quoque decretum erat post exustum sociali bello Capitolium, quaesitis Samo, Ilio, Erythris, per Africam etiam ac Siciliam et Italicas colonias carminibus Sibullae, una seu plures fuere, datoque sacerdotibus negotio quantum humana ope potuissent vera discernere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 12장5)
cuicumque mortalium, nedum veteri et provido duci, barbarae astutiae patuissent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장4)
nec multo post legati Tigranocerta missi patere moenia adferunt, intentos popularis ad iussa:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장7)
neque infamia Paeti angebatur, quod eo maxime patuit quia filio eius tribuno ducere manipulos atque operire reliquias malae pugnae imperavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장5)
quidam amissis omnibus fortunis, diurni quoque victus, alii caritate suorum, quos eripere nequiverant, quamvis patente effugio interiere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장8)
sed et proxima pars pectoris patet.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 17장 3:2)
notum ignotumque quantum ad ius hospitis nemo discernit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 3:3)
sed et de reconciliandis invicem inimicis et iungendis adfinitatibus et adsciscendis principibus, de pace denique ac bello plerumque in conviviis consultant, tamquam nullo magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat animus aut ad magnas incalescat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 22장 3:1)
dirimit enim scinditque Suebiam continuum montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt, ex quibus latissime patet Lugiorum nomen in plures civitates diffusum.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 3:1)
His atque talibus in vicem instincti, Boudicca generis regii femina duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) sumpsere universi bellum;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:1)
nunc terminus Britanniae patet, atque omne ignotum pro magnifico est;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 4:2)
exercitus finibus provinciarum discernebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION