라틴어 문장 검색

&3A.&6.383 (Bacchis) illa mi cognominis fuit Serv.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 110)
nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monerulae, aut anites aut coturnices dantur, quicum lusitent, itidem mi haec advenienti upupa, qui me delectem, datast.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 43)
cesso magnufice patricieque amicirier atque ita ero meo ire advorsum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 610)
Insequentibus annis a Macedonia Zoilus, qui adoptavit cognomen, ut Homeromastix vocitaretur, Alexandriam venit suaque scripta contra Iliadem et Odyssean comparata regi recitavit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말22)
quid enim in re est aliud, si plebeiam patricius duxerit, si patriciam plebeius?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 52:2)
brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit, cum se Verginia et patriciam et pudicam in Patriciae Pudicitiae templum ingressam et uni nuptam ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere, ex vero gloriaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 311:2)
cuius cognomen una cum Crassi Divitis cognomine consenescit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 13 4:6)
fidei iam suae non solum virtutis ducebant esse, ut accepissent duo patricii consulatum, ita ambobus patriciis mandare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 182:2)
ergo ex industria factus ad imitationem stultitiae, cum se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen, ut sub eius obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 574:1)
Nec mirum si ex cognominibus nata sunt nomina, cum contra et cognomina ex propriis sint tracta nominibus, ut ab Aemilio Aemilianus, a Servilio Servilianus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 27:1)
quam parem nostris suisque liberis in posterum exopto, votis 2 in commune deposcens, ut sicut nos utramque familiam nostram praefectoriam nancti etiam patriciam divino favore reddidimus, ita ipsi quam suscipiunt patriciam faciant consularem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 4:2)
Robertus, filius Gerardi, Reymundus cognomine Pellez, Bonwankerus de Capis castello, Milo quoque cognomine Lover miles fortissimus, Stephanus de Albemarla, filius Udonis comitis de Campania, Waltherus de Dromedart, et ejus filius Bernardus dilectissimus, in omni facto et forma delectabilis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 46:4)
cognomen ivlo si proprie loqueretur, agnomen diceret, non cognomen, sed magis ad familiam respexit, quia omnis gens Iulia inde originem ducit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 26715)
non, si mihi hoc Corvini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Publicolarum vetustum familiae nostrae cognomen memoria excessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 353:1)
qua de re inter Marcellos et Claudios patricios centumviri iudicarunt, cum Marcelli ab liberti filio stirpe, Claudii patricii eiusdem hominis hereditatem gente ad se redisse dicerent, nonne in ea causa fuit oratoribus de toto stirpis et gentilitatis iure dicendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 176:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION