라틴어 문장 검색

causa periculi non crimen ullum aut querela laesi cuiusquam, sed infensus virtutibus princeps et gloria viri ac pessimum inimicorum genus, laudantes.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 1:2)
quippe adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa species libertatis inest.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장7)
nobilitas, opes, omissi gestique honores pro crimine et ob virtutes certissimum exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장13)
fuere qui crederent Capitonem ut avaritia et libidine foedum ac maculosum ita cogitatione rerum novarum abstinuisse, sed a legatis bellum suadentibus, postquam impellere nequiverint, crimen ac dolum ultro compositum, et Galbam mobilitate ingenii, an ne altius scrutaretur, quoquo modo acta, quia mutari non poterant, comprobasse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장3)
quem non remitti atque etiam reum esse tamquam suum crimen accipiebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 8장11)
admittitis exemplum et quie- scendo commune crimen facitis?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장16)
legatum Calvisium Sabinum habuerat, cuius uxor mala cupidine visendi situm castrorum, per noctem militari habitu ingressa, cum vigilias et cetera militiae munia eadem lascivia temptasset, in ipsis principiis stuprum ausa, et criminis huius reus Titus Vinius arguebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장7)
exarserat in eum iracundia exercitus tamquam crimen ac mox insidias Fonteio Capitoni struxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장4)
Nonium, Donatium, Romilium, Calpurnium centuriones, de quibus supra rettulimus, occidi iussit, damnatos fidei crimine, gravissimo inter desciscentis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 59장3)
Celsus constanter servatae erga Galbam fidei crimen confessus, exemplum ultro imputavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장5)
repetundarum criminibus sub Claudio ac Nerone ceciderant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장9)
tempus in suspicionem, causa in crimen, adfectatio quietis in tumultum evaluit, et visa inter temulentos arma cupidinem sui movere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장5)
Sepositus per eos dies Cornelius Dolabella in coloniam Aquinatem, neque arta custodia neque obscura, nullum ob crimen, sed vetusto nomine et propinquitate Galbae monstratus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장1)
dari tempus, edi crimina, quam- vis invisum ac nocentem more tamen audiendum censebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장7)
quippe ipsum Crispum easdem accusationes cum praemio exercuisse meminerant, nec poena criminis sed ultor displicebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION