라틴어 문장 검색

Atque adeo ut omnem pro me metum ponas, accipe temperiem caeli regionis situm villae amoenitatem, quae et tibi auditu et mihi relatu iucunda erunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 3:1)
Villa in colle imo sita prospicit quasi ex summo:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 14:1)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
Hinc oritur diaeta, quae villae hippodromum adnectit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 28:3)
frueris mari fontibus viridibus agro villa amoenissima.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 18 1:3)
Rogo ergo scribas tuis, ut illi villa, ut domus pateat, offerant etiam sumptibus eius, si quid opus erit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 8:1)
Cum venissem in socrus meae villam Alsiensem, quae aliquamdiu Rufi Vergini fuit, ipse mihi locus optimi illius et maximi viri desiderium non sine dolore renovavit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 1:1)
accipit codicillos Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae - nam villa eius subiacebat, nec ulla nisi navibus fuga -:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 8:2)
Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:2)
Navigabam per Larium nostrum, cum senior amicus ostendit mihi villam, atque etiam cubiculum quod in lacum prominet:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 2:1)
Villa Camilliana, quam in Campania possides, est quidem vetustate vexata;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 2:1)
Villa pulcherrima cingitur viridissimis agris, imminet litori, cuius in sinu fit cum maxime portus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 15:1)
Ego in villas eius saepe secessi, ille in domo mea saepe convaluit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 2:3)
Athenis vivere hominem, non in villa putes.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 4:4)
Nec desunt villae quae secutae fluminis amoenitatem margini insistunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION