라틴어 문장 검색

Nec quidquam libertati Americanae felicius evenire potuisset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.20)
nec libertatem Americanam uno certamine cum copiis veteranis periclitandam unquam esse putavit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.25)
vicit, tamen, libertatis Americanae fortuna.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.35)
- Fortis admodum erat, mortis periculique metum contemnens, moribus pravis, irreligiosus, nec Deum, nec homines multum curans, libertatis quanquam amantissimus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.75)
In eis, qui libertati Americanae plurimum profuerunt, fuit dux Greene, de insula Rhodensi oriundus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.90)
Omnium, denique, qui de libertate Americana, fortiter pugnando, bene meriti sunt, laudem maximam adeptus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.97)
Adhuc apud Gallos vivit iste miles fortissimus, qui de libertate Americana optime meruit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.126)
Militem et propugnatorem libertatis haberi tantummodo volebat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.132)
summam, enim, claritudinem, ob libertatem pugnando, apud omnes bonos assecutus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.134)
Americani omnes hunc tam clarum propugnatorem et defensorem libertatis videre vehementissime cupiunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.138)
Quod si unquam ad oras Americanas ille virinclytus appulerit, Americani, libertate fruentes, opera ejus maxime parta, Washingtonii amicum et familiarem eximium, honore summo, proculdubio, prosequentur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.139)
Libertatis, enim, amatores omnes eum honore summo prosequi debent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.143)
Ludovicus, quoque, Galliae rex, optime de libertate Americana, certe meritus est, qui, Britannis terra marique potentibus, bellum indicere, et Americanis, rerum omnium inopia laborantibus, succurrere, et suppetias ferre, ausus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.146)
et libertatis donis apud Americanos capti allectique, im perii regalis vestigia omnia penitus funditusque abolere constituerunt;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.148)
Ad hoc, Americanorum exemplo incitati sunt Galli, qui, libertatis bona apud Americanos videntes, similem sibi felicitatem fortunamque exoptabant:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.154)

SEARCH

MENU NAVIGATION