라틴어 문장 검색

Si faceremus, quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque bello fovendis corporibus operam daremus, nemo non intempestivam desidiam victori quoque, nedum vincenti, periculosam merito reprehenderet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 7:1)
segnis est urbanus et verna.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 10:6)
Nausia enim me segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem movet nec effundit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 3:2)
Nam quotiens aliquos amicitiae Asinii Galli, quotiens Seiani odium, deinde amor merserat, aeque enim offendisse illum quam amasse periculosum fuit, exclamabant homines:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 3:3)
Prope est a timente, qui fatum segnis expectat, sicut ille ultra modum deditus vino est, qui amphoram exiccat et faecem quoque exorbet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 32:4)
Alium enim, ut scis, venti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissimae taedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 3:3)
Seneca Lucilio suo salutem Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit, memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, evocavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 741)
vir bonus quod honeste se facturum putaverit, faciet, etiam si laboriosum erit, faciet, etiam si damnosum erit, faciet, etiam si periculosum erit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 18:4)
Potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:2)
Hinc est, quod iubeat proposita perficere, illinc, quod retrahat et ab re suspecta ac periculosa fugiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:3)
Nisi opiniones falsas, quibus laboramus, expuleris, nec avarus, quomodo pecunia utendum sit, exaudiet, nec timidus, quomodo periculosa contemnat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 6:7)
Summa illa ac pulcherrima omnium natura quos periculo exemit, ne periculosos quidem fecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 49:6)
Fuit hoc multis periculosum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 4:5)
quod superest, segnius et languidius est et propius a fine.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 26:6)
Quia nec habere illas periculosum est nec operosum disponere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION