라틴어 문장 검색

cui adeps quoque innascitur, quae sensu, sicut cerebrum quoque et medulla, caret.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 10:2)
Inponendum uero est cataplasma, quod refrigeret, neque tamen in hoc ipso diu permanendum, sed ad ea transeundum, quae sic reprimunt, ut emolliant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:2)
Ac ne febris quidem terrere debet, si in magno uulnere, dum inflammatio est, permanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:5)
At quodcumque sensu caret, quod non naturaliter sentit, quod nimium aut aridum aut umidum est, quod aut albidum aut pallidum aut liuidum aut nigrum est, id purum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 56:4)
Crudum est autem, in quo magis quasi * uenarum motus est, et grauitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 32:1)
Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est eodemque modo prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 28:4)
Occallescit etiam in cole interdum aliquid, idque omne paene sensu caret;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 16:1)
Quin etiam morbus ipse siue subito solutus est, deinde suppuratio exorta est, siue effuso pure permanet, non iniuste terret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 2:3)
quaedam spatio nudantur, quaedam tecta capillo suo permanent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 2:3)
Solet tamen euenire, uel a primo die protinus, uel postea facta exulceratione, dein per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 1:2)
Tum si utrumlibet intestinum liuidum aut pallidum aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 1:6)
nam sanguinem non emittunt et omni sensu carent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 1:4)
Si uir robustus est maiusque id uitium est, extrahi testiculus non debet, sed in sua sede permanere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 5:4)
si uehementes dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet, si cubare in uentrem iucundius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 30:2)
nec carebat oratio vernacula locutionibus verborumque circumscriptionibus sat multis artem salutarem spectantibus iisque jam olim usu receptis, quas scilicet vel plebeja quaedam medicina indigena vel adsiduum cum erudita Grajorum arte commercium invexerat.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.79)

SEARCH

MENU NAVIGATION