라틴어 문장 검색

ea vis igitur ipsa quae saepe incredibilis huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem exstinxit ac sustulit, cui primum mentem iniecit ut vi inritare ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque ab eo quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 1:3)
his lacrimis non commovetur Milo - est quodam incredibili robore animi - exsilium ibi esse putat ubi virtuti non sit locus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 1:1)
Eos porro qui defendere consuerunt vides accusare, et ea ingenia converti ad perniciem quae antea versabantur in salute atque auxilio ferendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 2:3)
inveniri ratio, C. Aquili, non potest ut ad suum quisque quam primum sine cuiusquam dedecore, infamia pernicieque perveniat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 1:1)
qui exsili causa solum verterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 1:9)
ex edicto autem non potuisse bona possideri demonstravi, quod neque fraudandi causa latitasset neque exsili causa solum vertisse diceretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 1:5)
eum tu hominem terreto, si quem eris nanctus, istis mortis aut exsilii minis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 1:5)
mortemne mihi minitaris, ut omnino ab hominibus, an exsilium, ut ab inprobis demigrandum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 1:8)
exsilium autem illis, quibus quasi circumscriptus est habitandi locus, non iis, qui omnem orbem terrarum unam urbem esse ducunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 2:2)
nescis exsilium scelerum esse poenam, meum illud iter ob praeclarissimas res a me gestas esse susceptum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 1:7)
omnes scelerati atque inpii, quorum tu te ducem esse profiteris, quos leges exsilio adfici volunt, exsules sunt, etiam si solum non mutarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 2:1)
quo modo igitur tot legibus eiectus in exsilium nomen exsulis non perhorrescis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 3:4)
separatim certae scholae sunt de exilio, de interitu patriae, de servitute, de debilitate, de caecitate, de omni casu, in quo nomen poni solet calamitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 81:3)
et tamen, ut medici toto corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam aegritudinem sustulit, etiam, si quis error alicunde extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum obfudit exilium, aut eorum quae modo dixi si quid extitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:1)
quid, si deinde dolores graves corporis, si bonorum amissio, si caecitas, si exilium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 40:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION