라틴어 문장 검색

Stultum consilium non modo effectu caret, Sed ad perniciem quoque mortalis devocat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canes famelici.1)
Heu quanta nobis instat pernicies!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae metuentes taurorum proelia.3)
Pernicies ait Tibi paratur, forsan et miserae mihi;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.6)
Successus ad perniciem multos devocat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et petulans.1)
Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo Pinus bipenni concidisset Thessala, Nec ad professae mortis audacem viam Fabricasset Argus opere Palladio ratem, Inhospitalis prima quae ponti sinus Patefecit in perniciem Graium et barbarum!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.2)
Probanda cunctis est quidem sententia, Sed ad perniciem solet agi sinceritas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De leone regnante.2)
Sed te, contempti generis animal improbum, Quae delectaris bibere humanum sanguinem, Optem necare vel maiore incommodo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et musca.8)
cum mali nil feceris, Haec experiris, ut refers, incommoda;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et servus profugus: Non esse malo addendum malum.12)
Mihi autem et gratiora sunt bona quod perseverant, et leviora incommoda quod assuevi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 10:4)
quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli, et quam vicino terrear hoste roga:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 930)
Sunt regiones quae singulariter in discrimine versentur, et praeter magnam quamlibet provisam perniciem, certum est praesentem mundi ordinem multis ex partibus sustineri non posse, quia de finibus humanorum actuum cogitare desiimus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 78:5)
Ad naturam regressus incommodo hominis libertatis ac responsalitatis accidere non potest, qui pars est mundi quique proprias facultates colere debet ad eum tuendum eiusque vires explicandas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 100:4)
Acceptabile non videtur iter educativum ad personas infirmas accipiendas quae inter nos sunt, quaeque nonnumquam molestae vel importunae sunt, cum embryo humanus non custoditur, etiamsi eius adventus causa sit incommodorum et difficultatum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 158:2)
Vita socialis positiva et benefica incolarum lucem effundit in ambitum adspectu primo incommodum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 194:3)
erumpit subito triste periculum, nam dum praecalidos igniculos sibi solvendis adolent et senio et gelu, dum virgas steriles atque superfluas flammis de fidei palmite concremant, ut concreta vagis vinea crinibus silvosi inluviem poneret idoli, palpavit nimius perniciem tepor.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권16)

SEARCH

MENU NAVIGATION