라틴어 문장 검색

pugna raro magis ulla saeva aut utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium sivisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 632:1)
audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 102:2)
aquae magnae bis eo anno fuerunt Tiberisque agros inundavit cum magna strage tectorum pecorumque et hominum pernicie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 120:1)
nec spem salutis nec perniciem propiorem umquam civitati ulli fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 358:1)
vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas perventum est, sed cum multis vulneribus ac militum pernicie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 201:1)
ceterum conspicatus Lucanum hospitem inter hostis, adeo infestus confertos invasit ut parci ei sine multorum pernicie non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 259:2)
diutius ille multo amicus fuit quam hic hostis, et illius benefacta etiam re sensistis, huius amentia ad perniciem tantum ipsius valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 434:2)
- haec taliaque cum ad invidiam consulis miserationemque Siculorum dicerentur, mitius tamen decreverunt patres:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 453:1)
"tum vero ad hoc retracti ex distantibus locis in sedem antiquam videbamur ut iterum periremus et alterum excidium patriae videremus - nec ad perniciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut exercitu opus esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 572:1)
pestis ac belua inmanis, quales fretum quondam quo ab Sicilia dividimur ad perniciem navigantium circumsedisse fabulae ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 236:1)
imperium ex victis hostibus populum Romanum, non perniciem petere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 214:2)
post paulo, ut Argivos quoque armatos ex parte altera venientes magno agmine viderunt, perniciem cernentes, omnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset, videbantur subituri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 327:1)
in occulto coqui quod mox in omnium perniciem erupturum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 685:3)
ceterum adeo suspensa omnia in Liguribus se habere, ut abscedi inde sine pernicie sociorum et damno rei publicae non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 56:2)
si quid tamen aequi se habere arbitrarentur, quanto esse satius Romam mittere legatos, seu disceptare seu rogare senatum mallent, quam populum Romanum cum Antiocho lanistis Aetolis non sine magno motu generis humani et pernicie Graeciae dimicare?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 389:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION