라틴어 문장 검색

nec rursus secare naturam desinant, donec perventum fuerit ad atomum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 144:4)
ita tamen, ut cum ad certum quendam gradum et statum pervenerint, nil ulterius possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:6)
Neque enim negamus, postquam omnia omnium artium experimenta collecta et digesta fuerint atque ad unius hominis notitam et judicium pervenerint, quin ex ipsa traductione experimentorum unius artis in alias multa nova inveniri possint ad humanam vitam et statum utilia, per istam Experientiam quam vocamus Literatam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 247:3)
minime mirum est, si homines id non obtinuerint quod non egerint, nec ad metam pervenerint quam non posuerint aut collocarint, neque viam emensi sint quam non ingressi sint aut tenuerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 304:4)
nos, propter inhibitionem quandam pronuntiandi et principia certa ponendi donec per medios gradus ad generalissima rite perventum sit, suspensionem quandam judicii tueri, atque ad Acatalepsiam rem deducere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 313:2)
At qui efficientem et materialem causam tantummodo novit (quae causae fluxae sunt, et nihil aliud quam vehicula et causae formam deferentes in aliquibus), is ad nova inventa, in materia aliquatenus simili et praeparata, pervenire potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:5)
Is vero gradus teporis si fortasse nimis subtilis et debilis fuerit, ut ad tactum percipi et deprehendi non possit, confugiendum erit ad vitra illa quae indicant constitutionem aeris calidam aut frigidam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:2)
Atque hoc breve dictu est, sed per multas ambages ad hoc pervenitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 188:8)
sicut fecimus de calido, ubi universalis negativa (quatenus ad entia quae ad nostram notitiam pervenerint) in rerum natura deest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:3)
Itaque jam tandem perventum est ad instantiam crucis circa hoc subjectum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:1)
Itaque jam tandem perventum est ad instantiam crucis circa hoc subjectum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 349:1)
Sin nihil hujusmodi inveniatur, habendus est pro suspecto, et ad alias instantias crucis circa hoc confugiendum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 352:4)
Egressus autem sive emissio spiritus deducitur ad sensibile in rubigine metallorum, et aliis putrefactionibus ejus generis quae sistunt se antequam pervenerint ad rudimenta vitae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:6)
atque idcirco ad eas confugimus cum instantiae propriae haberi non possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:4)
Ad unionis forsan valorem pervenire poterit veritas, quae per diem speciosissima apparet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION