라틴어 문장 검색

non esset pictura, nisi quae lineas modo extremas , quam corpora in sole fecissent, circumscriberet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 140:5)
nec aliena tantum transferre sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit, ut ex industria sumamus sententias quasdam easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera aliae aliaeque formae duci solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 210:1)
quoque exquisitiora et compositio numerosa tali proposito diversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 34:2)
quod de domo dixi, et in operibus publicis et in itinere longo et urbium ambitu et picturis fieri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 116:1)
floruit autem circa Philippum et usque ad successores Alexandri pictura praecipue, sed diversis virtutibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 172:1)
neque enim aut tam perplexa aut tam numerosa sunt quae praecipiuntur, ut non paucorum admodum annorum intentione discantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 259:1)
Accedant statuae et picturae et quicquid ars ulla luxuriae elaboravit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:4)
Exemplar picturae te habeo, ex quo capit aliquem habitum mens nostra, quem operi suo inponat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 19:6)
Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 6:2)
At vos ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis adtoniti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:2)
Credat aliquis pecuniam esse versatam in eo iudicio, in quo reus erat P. Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore in operto commiserat violatis religionibus eius sacrificii, quod pro populo fieri dicitur sic summotis extra consaeptum omnibus viris, ut picturae quoque masculorum animalium contegantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:1)
et in picturam
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 9:9)
- Olynthium tantum picturae tuae excipio?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 1:6)
"Laesisti, inquit, rempublicam, quod hanc picturam in templo posuisti."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 14:7)
deorum adulteria picta sunt, positae sunt picturae Herculis liberos occidentis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 14:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION