라틴어 문장 검색

mechanico quoque grandis columnas exigua impensa perducturum in Capitolium pollicenti praemium pro commento non mediocre optulit, operam remisit praefatus sineret se plebiculam pascere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 18장 1:3)
Rursus occurrebat, maiora periculis praemia et, sicut dubium esset, an vinceret, ita illud utique certum esse, honeste et cum magna laude moriturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 23:1)
Doti sibi dari Lydiam, Ionas, Aeolidem, Hellesponti oram, victoriae suae praemia.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 9:3)
"Ite, nuntiate regi vestro et, quae amisit, et, quae adhuc habet, praemia esse belli:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 11:16)
scire ipsos unum paene se praedae communis exortem in illis colendis ornandisque usurpare victoriae praemia Haec se fortibus viris dicere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 7:1)
"Coniuges quoque et liberi sequuntur hanc aciem, parata hostibus praeda, nisi pro carissimis pignoribus corpora opponimus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:10)
"Eripite viscera mea ex vinculis, restituite mihi pignora, pro quibus ipsi mori non recusatis, parentem, liberos:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:42)
Itaque diutius ibi substitit ac, ne desides otio demitterent animos, iudices dedit praemiaque proposuit de virtute militari certantibus nova:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 4:1)
namque antea quingenariae cohortes fuerant nec fortitudini praemia cesserant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 5:2)
"relinquemus ergo extemplo praesentia pignora, cum incertum sit, an visuri simus ilia, quae petimus?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 12:16)
"Proditores et transfugae in urbibus meis regnant, non, hercule, quia tanto honore digni habentur, sed ut praemiis eorum vestri sollicitentur animi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:8)
sine pignore, sine lare, terrarum orbis exulem, ancipitem hostem ad nutum licentium circumferri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 3:2)
Falli eos, qui proditionis ab eo praemium expectent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 6:2)
"in illo corpore posita est nostra victoria, et tanta res celeritatis est praemium."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 4:6)
Dextram deinde protendit eamque Alexandro fidei regiae pignus ferri iubens adprehensa Polystrati manu animam efflavit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION