라틴어 문장 검색

itidem si amator id quod oratur dedit atque est benignus potius quam frugi bonae [adduntur noctes, interim ille hamum vorat], si semel amoris poculum accepit meri eaque intra pectus se penetravit potio, extemplo et ipsus periit et res et fides.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 19)
ita conviviis eorum et, quod poculis et pytismatis effunditur, simul cadit siccescitque, quique versantur ibi ministrantes, etsi nudis pedibus fuerint, non recipiunt frigus ab eius modi genere pavimenti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장22)
me vero et magisteria delectant a maioribus instituta et is sermo, qui more maiorum a summo adhibetur in poculo, et pocula, sicut in Symposio Xenophontis est, minuta atque rorantia, et refrigeratio aestate et vicissim aut sol aut ignis hibernus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 60:3)
seu mihi sunt tangenda novercae pocula Phaedrae, pocula privigno non nocitura suo, seu mihi Circaeo pereundum est gramine, sive Colchis Iolciacis urat aena focis, una meos quoniam praedata est femina sensus, ex hac ducentur funera nostra domo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 123)
et pocula ponant secundum antiquum locutus est morem, quia veteribus non in manus dabantur pocula, sed mensis adponebantur, ut hodieque apud plures pocula in canistris argenteis adponuntur, quae canistra siccaria dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7065)
Et pro poculo quidem nota res est vel ex ipso Virgilio, qui aptissime proprium Liberi patris poculum adsignat Sileno:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 14:3)
Ac sane animadverti ego apud Graecos multa poculorum genera a re navali cognominata, ut carchesia supra docui, ut haec cymbia, pocula procera ac navibus similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION