라틴어 문장 검색

Ambitio ventosa tumet, Doctrina superbit, personat Eloquium, nodos Fraus abdita nectit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1104)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
"populare quiddam sub colore gloriae inlitterata credidit frequentia, ut se per aevum consecrandos autument, si bella divis ceu gigantes inferant victique flammis obruantur montium."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.127)
urbs augusta suos vomit effunditque Quirites, una et patricios ambitione pari confundit plebeia phalanx umbonibus aequis discrimen procerum praecipitante fide.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.52)
"quid moror aut Iudae populares aut populares sacricolae summi (summus nam fertur Aaron) fallere fraude aliqua Martis congressibus inpar?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1150)
Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 15)
O populares, ecquis me hodie vivit fortunatior?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 87)
Amicus summus meus et popularis Geta Heri ad me venit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 12)
Non nos aut ferro Libycos populare Penatis venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:3)
Quem iuxta sequitur iactantior Ancus, nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:7)
quam paene furvae regna Proserpinae et iudicantem vidimus Aeacum sedesque discriptas piorum et Aeoliis fidibus querentem Sappho puellis de popularibus et te sonantem plenius aureo, Alcaee, plectro dura navis, dura fugae mala, dura belli.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 136)
Virtus, repulsae nescia sordidae, intaminatis fulget honoribus nec sumit aut ponit securis arbitrio popularis aurae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 25)
hunc socci cepere pedem grandesque cothurni, alternis aptum sermonibus et popularis vincentem strepitus et natum rebus agendis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:5)
caret tibi pectus inani ambitione?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 2105)
aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.15)

SEARCH

MENU NAVIGATION