라틴어 문장 검색

isti enim queri volunt quod sibi licuerit non accusari.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 12:3)
Cum tamen finita postulatione Nigrini consules ad me oculos rettulissent, 'Scietis' inquam 'constare nobis silentii nostri rationem, cum veros legatos provinciae audieritis.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 4:1)
Senecio, cum explorasset consules postulationibus vacaturos, convenit me et 'Qua concordia' inquit 'iniunctam nobis accusationem exsecuti sumus, hac adeamus consules petamusque, ne bona dissipari sinant, quorum esse in custodia debent.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 4:2)
Qui ultimum supplicium sumendum esse censebat, nescio an iure, certe aequitate postulationis meae victus, omissa sententia sua accessit releganti, veritus scilicet ne, si dividerentur sententiae, quod alioqui fore videbatur, ea quae absolvendos esse censebat numero praevaleret.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 24:6)
Ego cum dandam dilationem et consulendum existimarem in re ad exemplum pertinenti, dixi utrique parti ut postulationum suarum libellos darent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81 5:2)
Mittor et Iliacas audax orator ad arces, visaque et intrata est altae mihi curia Troiae (plenaque adhuc erat illa viris), interritus egi, quam mihi mandarat communis Graecia causam, accusoque Parim praedamque Helenamque reposco et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 18:8)
pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad me littera non veniat, missa sit illa tamen, di faciant, ut sit temeraria nostra querella, teque putem falso non meminisse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 137)
Rectior ratio hominem in proprio loco collocandi et finem imponendi eius postulationi, ad quam absolute terram vult dominari, tum datur, cum Patris creatoris unicique mundi domini effigies rursus ob oculos habetur, quia aliter, realitati proprias leges propriaque commoda imponere usque homo contendet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 96:3)
nemo habitum naturae, aut inritamina peccans corporis accuset;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1130)
Nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant, Sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules, Et ultro accusant:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 37)
et te ultro accusabit:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 129)
Quotidie accusabam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 185)
Ambo accusandi;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1101)
ne quid accusandus sis vide.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3253)
nemo accusat, Syre, te;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 251)

SEARCH

MENU NAVIGATION