라틴어 문장 검색

Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem, quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione, quam in cibo indulgere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 2:1)
secundo vero, ceterisque etiam, quibus cibus non dabitur, tamen, si magna sitis urgebit, potio dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 3:2)
ubi aut bilis aegrum, aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri novam materiae corruptae.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 4:2)
Illud videndum est, ut qualia tempora cibo leguntur, talia potioni quoque, ubi sine illo datur, deligantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 4:3)
Sed quum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 5:1)
si sudor quum fit, inaequalis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 7:12)
Ubi vero febris fuit, ac decrevit, spectare oportet, num tempora, partesve corporis aliae paulum madescant, quae sudorem venturum esse testentur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 8:3)
ac si qua nota est, tunc demum dare potui calidam aquam, cujus salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 8:4)
At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non venit, ubi quam maxime potuit, idoneus esse cibo aeger videtur, sub veste leniter ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 9:5)
nam si adstrictum est, ducenda alvus est, movenda urina, eliciendus omni modo sudor.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 13:5)
At potio esse debet magis liberalis, et ante cibum, et post hunc, et cum hoc, ultra quam sitis coget:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 14:7)
Contra vero, si corpus profluet, sudor coercendus, quies adhibenda erit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 15:1)
Si vero sudor exercet, duranda cutis est nitro, vel sale, quae cum oleo miscentur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 16:1)
si sudores nocent, vomitusve sunt, frigidum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 17:4)
Si vero ardens febris extorret, nulla medicamenti danda potio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION