라틴어 문장 검색

Cui fauces sanguine et interdiu et noctu replentur, sic, ut neque capitis dolores, neque praecordiorum, neque tussis, neque vomitus, neque febricula praecesserit, hujus aut in naribus, aut in faucibus ulcus [vel hirudo] reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 10:1)
Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat, et male olet, et interdum quasi arenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coxae, quaeque inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum vomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas, sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile, vel rufum, vel pallidum est, paulum tamen in eo levamenti est, alvus vero cum multo spiritu redditur, utique in renibus vitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 12:1)
et, quo effuso, febris protinus conquievit, desieruntque urgere cibi fastidium et potionis desiderium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 4:4)
Humerorum dolores, qui ad scapulas vel manus tendunt, vomitu atrae solvuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 15:2)
Longas dejectiones supprimit vomitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 16:1)
si post potionem urina non redditur (quod evenit, quia liquor omnis non in vesicam, sed in intestina descendit - glossema?
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 32:6)
Si vero in tenuiore intestino morbus est, vomitus, singultus, nervorum distentio, delirium, mala sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 34:1)
Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi humerorum dolor vel ad manus pervenit, vel ad scapulas tendit, torporemque et dolorem creat, neque bilis vomitu levatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 39:1)
Demitur materia sanguinis detractione, cucurbitula, dejectione, vomitu, frictione, gestatione, omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IX De morborum curationibus. 2:3)
At ubi febres sunt, satius est ejus rei causa cibos potionesque assumere, qui simul et alant, et ventrem molliant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 4:1)
At vomitus, ut in secunda quoque valetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in iis morbis, quos concitavit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIII De vomitu. 1:1)
satisque est ea vomitus causa sumi, quae sanis quoque sumenda esse proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIII De vomitu. 2:3)
ad ea veniendum est, quae alunt, id est cibum et potionem.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 1:2)
Ex potionibus vero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, vinum aut dulce, aut vehemens, aut mustum, aut magnae vetustatis, valentissimi generis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 11:1)
Firmiorque ex frumento potio est, quo firmius est ipsum frumentum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION