라틴어 문장 검색

quamquam propior aliquanto est sententiae relegantis, quae absolvit, quam quae occidit - utraque enim ex illis vitam relinquit, haec adimit -, cum interim et qui morte puniebant et qui relegabant, una sedebant et temporaria simulatione concordiae discordiam differebant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 13:3)
Sola viro mulier spoliis exultat ademptis, Sola locat noctes, sola licenda venit, Et vendit quod utrumque iuvat quod uterque petebat, Et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1020)
Dum iacet et lente revocatas ruminat herbas Atque iterum pasto pascitur ante cibo, Visus erat, somno vires adimente ferendi, Cornigerum terra deposuisse caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 59)
si tamen illa tibi, dum dat recipitque tabellas, corpore, non tantum sedulitate placet, fac domina potiare prius, comes illa sequatur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:257)
ut potiare, roga:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:522)
ut voto potiare tuo, miserabilis esto, ut qui te videat, dicere possit 'amas.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:545)
adfert deprensa pudorem, atque adimit merito tempus in omne fidem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 24:4)
sed non cui dederas a litore carbasa vento, utendum, medio cum potiere freto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 29:3)
hostibus in mediis interque pericula versor, tamquam cum patria pax sit adempta mihi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 25)
non petito ut bene sit, sed uti male tutius, utque exilium saevo distet ab hoste meum, quamque dedere mihi praesentia numina vitam, non adimat stricto squalidus ense Getes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 240)
nec vitam nec opes nec ademit posse reverti, si sua per vestras victa sit ira preces, at graviter cecidi, quid enim mirabile, si quis a Iove percussus non leve vulnus habet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 725)
crede mihi, multos habeas cum dignus amicos, non fuit e multis quolibet ille minor, si modo non census nec clarum nomen avorum sed probitas magnos ingeniumque facit, iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 918)
quarum si tangar amore, est tamen in Geticis copia nulla locis, nec vires adimit Veneris damnosa voluptas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 1013)
cupias, ut re potiaris, oportet, et faciat somnos haec tibi cura breves, velle reor multos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 114)
ipse ego quod primo scripsi sine nomine vobis, vix excusari posse mihi videor, sed pavor attonito rationis ademerat usum, cesserat omne novis consiliumque malis, fortunamque meam metuens, non vindicis inani, terrebar titulo nominis ipse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 623)

SEARCH

MENU NAVIGATION