라틴어 문장 검색

an quisquam in potiendis voluptatibus gloriando se et praedicatione ecfert?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 3장 3:4)
auri navem evertat gubernator an paleae, in re aliquantum, in gubernatoris inscitia nihil interest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장5)
Cur igitur et Camillus doleret, si haec post trecentos et quinquaginta fere annos eventura putaret, et ego doleam, si ad decem milia annorum gentem aliquam urbe nostra potituram putem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:6)
Euthynous potitur fatorum numine leto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 114:8)
sumus enim natura, ut ante dixi - dicendum est enim saepius - , studiosissimi adpetentissimique honestatis, cuius si quasi lumen aliquod aspeximus, nihil est quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et perpeti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:7)
qua caecitate homines, cum quaedam etiam praeclara cuperent eaque nescirent nec ubi nec qualia essent, funditus alii everterunt suas civitates, alii ipsi occiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:2)
spe eorum omnium, quae supra dixi, fore ut natura is potiens dolore careat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 41:7)
legimus librum Clitomachi, quem ille eversa Karthagine misit consolandi causa ad captivos, cives suos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 54:1)
et mihi quidem videtur idem fere accidere is qui ante meditantur, quod is quibus medetur dies, nisi quod ratio quaedam sanat illos, hos ipsa natura intellecto eo quod rem continet, illud malum, quod opinatum sit esse maxumum, nequaquam esse tantum, ut vitam beatam possit evertere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:9)
quae ipso trunco everso omnes eligendae sunt et, si necesse erit, singulis disputationibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 83:4)
est enim laudis - , et est aemulatio aegritudo, si eo quod concupierit alius potiatur, ipse careat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 17:5)
obtrectatio autem est, ea quam intellegi ζηλοτυπίαν volo, aegritudo ex eo, quod alter quoque potiatur eo quod ipse concupiverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 17:6)
secundum autem genus cupiditatum nec ad potiendum difficile esse censet nec vero ad carendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 93:4)
Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:20)
Ecce iam ratem fluctus evertet, ecce iam amplexus amantium iratum dividet mare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION