라틴어 문장 검색

Similiter nos ut 'parva magnis', cum totam villam oculis tuis subicere conamur, si nihil inductum et quasi devium loquimur, non epistula quae describit sed villa quae describitur magna est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 44:1)
Debet enim orator erigi attolli, interdum etiam effervescere ecferri, ac saepe accedere ad praeceps;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 2:1)
Talis periuri promissaque velaque Thesei Flevit praecipites Cressa tulisse Notos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 711)
Ut rapit in praeceps dominum spumantia frustra Frena retentantem durior oris equus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9b4)
Dumque ad me properas, neque iniquae tempora noctis Nec te praecipites extimuisse Notos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1136)
Dicta erat aegra mihi - praeceps amensque cucurri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11a19)
non ego per praeceps et acuta cacumina vadam, nec iuvenum quisquam me duce captus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:256)
at tu per praeceps tecto delabere aperto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 11:1)
adde metus, et quod murus pulsatur ab hoste, tinctaque mortifera tabe sagitta madet, quod procul haec regio est et ab omni devia cursu, nec pede quo quisquam nec rate tutus eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 19)
praeceps occiduas ille subibit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권181)
"per devia rura iuvencos, Romule, praedones, et Reme,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권230)
"plus tamen ex illis iste vigoris habet, si genus arguitur voltu, nisi fallit imago, nescio quem in vobis suspicor esse deum - at si quis vestrae deus esset originis auctor, in tam praecipiti tempore ferret opem;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권252)
ille cadit praeceps et calce feritur aselli inclamatque suos auxiliumque rogat, concurrunt satyri turgentiaque ora parentis rident:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권492)
Neve sine exemplis aevi cruciere prioris, Sint tua Troianis non leviora malis . Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres, Tanta venenato vulnera crure geras . Nec levius doleas , quam qui bibit ubera cervae, Armatique tulit vulnus , inermis opem . Quique ab equo praeceps in Aleia decidit arva, Exitio facies cui sua paene fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:7)
Nec de praecipiti venias in Tartara saxo, Ut qui Socraticum de nece legit opus ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION