라틴어 문장 검색

altera occulta quaedam et quasi involuta aperiri, altera prompta et aperta iudicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 39:6)
O praeclaram beate vivendi et apertam et simplicem et directam viam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 75:1)
Sed quid attinet de rebus tam apertis plura requirere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 70:1)
quod quoniam non placet, aperta simplexque mens nulla re adiuncta, quae sentire possit, fugere intellegentiae nostrae vim et notionem videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 27:1)
Quid enim potest esse tam apertum tamque perspicuum, cum caelum suspeximus caelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis quo haec regantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 4:2)
munitaeque sunt palpebrae tamquam vallo pilorum, quibus et apertis oculis si quid incideret repelleretur et somno coniventibus, cum oculis ad cernendum non egeremus, ut qui tamquam involuti quiescerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 143:1)
quibus utimur ad eam rem ut apertis obscura adsequamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 38:4)
ut vinum aegrotis, quia prodest raro nocet saepissime, melius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis in apertam perniciem incurrere, sic haud scio an melius fuerit humano generi motum istum celerem cogitationis acumen sollertiam, quam rationem vocamus, quoniam pestifera sit multis admodum paucis salutaris, non dari omnino quam tam munifice et tam large dari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 70:3)
Sunt his alii multum dispares, simplices et aperti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 140:1)
Itaque nec actio rerum illarum aperta petulantia vacat nec orationis obscenitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 163:5)
quibus apertis corpus hominis mortui vidit magnitudine invisitata anulumque aureum in digito;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 47:2)
Certe non aperti, non simplicis, non ingenui, non iusti, non viri boni, versuti potius, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris, vafri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 71:4)
deinde rem narrare, et ita ut veri similis narratio sit, ut aperta, ut brevis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 80:2)
Iam vero narrationem quod iubent veri similem esse et apertam et brevem, recte nos admonent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:1)
Apertam enim narrationem tam esse oportet quam cetera;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 329:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION