라틴어 문장 검색

nam cum ariete quaterentur muri, non laqueis, ut solet, exceptos declinabant ictus, sed armati frequentes erumpebant, quidam ignes etiam, quos aggeribus inicerent, ferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 279:1)
ceterum quamquam merito iratus erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae cum liberaret Graeciam meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum quae tum maxime accidebant casura praemonens a furioso incepto eos deterreret, tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab se Graeciae funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 387:1)
quorum impetus et levis armatura et expediti funditores et velox Cretensis momento declinabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 475:1)
si qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus vim adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo agmini coniungi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 253:1)
Q. Fabium Labeonem, cum in regione ea fuisset, derexisse finem Philippo veterem viam regiam, quae ad Thraciae Paroreian subeat, nusquam ad mare declinantem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 312:2)
nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum nunc saxis ingentibus, nunc libramento plumbi gravatum ad terram urguebant et, si qua declinare nequiverant ictum, pro diruto muro novum tumultuario opere, raptim ex ipsa ruinae strage congestis saxis, extruebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 695:1)
ille me non videt, nam ego declinavi paululum me extra viam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 88)
sin autem non longa erit circumitio, circumductionibus, sin autem valles erunt perpetuae, in declinato loco cursus dirigentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장28)
aut cur declinent uno minimo, non declinent duobus aut tribus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 67:8)
nam si omnes atomi declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi provincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde eadem illa atomorum, in quo etiam Democritus haeret, turbulenta concursio hunc mundi ornatum efficere non poterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 26:1)
Denique si semper motu conectitur omnis et vetere exoritur novus ordine certo nec declinando faciunt primordia motus principium quoddam, quod fati foedera rumpat, ex infinito ne causam causa sequatur, libera per terras unde haec animantibus exstat, unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas, per quam progredimur quo ducit quemque voluptas, declinamus item motus nec tempore certo nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION