라틴어 문장 검색

Scientiae, quas habemus, fere a Graecis fluxerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:1)
Atque ex philosophiis istis Graecorum, et derivationibus earum per particulares scientias, jam per tot annorum spatia, vix unum experimentum adduci potest, quod ad hominum statum levandum et juvandum spectet, et philosophiae speculationibus ac dogmatibus vere acceptum referri possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:3)
Capienda etiam sunt signa ex incrementis et progressibus philosophiarum et scientiarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:1)
nempe, ut scientiae suis haereant vestigiis, et in eodem fere statu maneant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:5)
Itaque quod signa veritatis et sanitatis philosophiarum et scientiarum, quae in usu sunt, male se habeant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:20)
Nam ex viginti quinque annorum centuriis, in quibus memoria et doctrina hominum fere versatur, vix sex centuriae seponi et excerpi possunt, quae scientiarum feraces earumve proventui utiles fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:2)
Media mundi tempora, quoad scientiarum segetem uberem aut laetam, infelicia fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:9)
qui per intermedia tempora scientias potius contriverunt numerosis tractatibus, quam pondus earum auxerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:11)
Itaque prima causa tam pusilli in scientiis profectus ad angustias temporis erga illas propitii rite et ordine refertur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:12)
Atque haec ipsa nihilominus pro magna scientiarum matre haberi debet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:3)
Omnes enim artes et scientiae, ab hac stirpe revulsae, poliuntur fortasse et in usum effinguntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:4)
Atque magna ista scientiarum mater mira indignitate ad officia ancillae detrusa est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:1)
Hinc enim fit, ut astronomia, optica, musica, plurimae artes mechanicae, atque ipsa medicina, atque (quod quis magis miretur) philosophia moralis et civilis, et scientiae logicae, nil fere habeant altitudinis in profundo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:4)
quia, postquam particulares istae scientiae dispertitae et constitutae fuerint, a philosophia naturali non amplius aluntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:6)
Itaque minime mirum est si scientiae non crescant, cum a radicibus suis sint separatae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION