라틴어 문장 검색

nunc deum munere summum pontificum etiam summum hominum esse, non aemulationi, non odio aut privatis adfectionibus obnoxium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장8)
censuerat L. Apro- nius ut fetiales quoque iis ludis praesiderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 64장4)
ceterum tempora illa adeo infecta et adulatione sordida fuere ut non modo primores civitatis, quibus claritudo sua obsequiis protegenda erat, sed omnes consulares, magna pars eorum qui praetura functi multique etiam pedarii senatores certatim exsurgerent foedaque et nimia censerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장2)
ille multum de clementia principis praefatus aqua atque igni Silano interdicendum censuit ipsumque in insulam Gyarum relegandum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 68장3)
et censuere patres effigiem Seiano quae apud theatrum Pompei locaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장7)
iam primum publica negotia et privatorum maxima apud patres tractabantur, dabaturque primoribus disserere et in adulationem lapsos cohibebat ipse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장2)
ac si quando cum privatis disceptaret, forum et ius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장14)
solitum quippe magistratibus diem privatis dicere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장4)
Sosia in exilium pellitur Asinii Galli sententia, qui partem bonorum publicandam, pars ut liberis relinqueretur censuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 20장3)
at Messalinus Cotta haud minus claris maioribus sed animo diversus censuit cavendum senatus consulto, ut quamquam insontes magistratus et culpae alienae nescii provincialibus uxorum criminibus proinde quam suis plecterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 20장9)
Gallus Asinius Gyaro aut Donusa claudendum censeret, id quoque aspernatus est, egenam aquae utramque insulam referens dandosque vitae usus cui vita concederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 30장2)
at P. Suillium quaestorem quondam Germanici, cum Italia arceretur convictus pecuniam ob rem iudicandam cepisse, amovendum in insulam censuit, tanta contentione animi ut iure iurando obstringeret e re publica id esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장6)
libros per aedilis cremandos censuere patres:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장9)
censuitque Vibius Marsus ut M'. Lepido, cui ea provincia obvenerat, super numerum legaretur qui templi curam susciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 56장5)
restitit tamen senatus et opperiendum imperatorem censuit, quod unum urgentium malorum suffugium in tempus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 66장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION