라틴어 문장 검색

"Si dubia sunt," inquit, " quae praecipis, probationes adicere debebis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 27:1)
" Quid, quod etiam sine probationibus ipsa monentis auctoritas prodest ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 27:3)
Quaedam admonitionem in philosophia desiderant, quaedam probationem et quidem multam, quia involuta sunt vixque summa diligentia ac summa subtilitate aperiuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 61:1)
Si probationes necessariae sunt, et decreta, quae veritatem argumentis colligunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 61:2)
Mirari solemus saltandi peritos, quod in omnem significationem rerum et adfectuum parata illorum est manus, et verborum velocitatem gestus adsequitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 6:1)
OTHO IVNIVS pater solebat difficiles controuersias belle dicere, eas in quibus inter silentium et significationem medio temperamento opus erat.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 33:1)
Solebat hos colores qui silentium et significationem desiderant tueri;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 37:1)
non quomodo solet aut inter duos reos, cum alterum coarguimus, aut inter duo crimina, cum alterum probamus, ut id alterius fiat probatio, tamquam cum dicimus adulteram fuisse, ut credatur propter hoc etiam uenefica:
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 5:3)
eiusdem uerbi significatione, ut extra reprehensionem esset, usus est GAVIVS SABINVS cum diceret, nondum esse consummatam aduersus seruos publicam uindictam:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 21:4)
Maxima beneficia probationem non habent, saepe intra tacitam duorum conscientiam latent ;
(세네카, 행복론, Liber III 44:1)
Fixum illud est, a quo in cetera probationes nostrae exeunt, honestum ob nullam aliam causam, quam quia honestum sit, coli.
(세네카, 행복론, Liber IV 75:1)
Paulo ante dicebam quaedam ad alios pertinere et sic esse formata, ut tota significatio illorum discedat a nobis :
(세네카, 행복론, Liber V 55:5)
nam et plus illos ponere quam narratio desiderasset et minus quam probatio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.42)
Et tamen quasi partem iam probationis intulimus, cum per quae probari possint aspersimus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 7:3)
Quid hac probatione fidelius?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION