라틴어 문장 검색

qui inter sollicitudines iudicum per multa distentas, irresolubili nexu vincientes negotia, laborant, ut omnis quies litibus implicetur, et nodosis quaestionibus de industria iudicia circumscribunt, quae cum recte procedunt, delubra sunt aequitatis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 13:2)
Proinde horrifico adversum fragore terrente, ubi primum apud Argentariam signo per cornicines dato, concurri est coeptum, sagittarum verrutorumque missilium pulsibus crebriores hinc indeque sternebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 8:1)
Decursis itaque viarum spatiis confragosis, cum in medium torridus procederet dies, octava tandem hora hostium carpenta cernuntur, quae ad speciem rotunditatis detornatae digesta exploratorum relatione affirmabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 11:1)
Et quia sinistrum cornu ad usque plaustra ipsa accessit, ultra (siqui tulissent suppetias) processurum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 2:2)
Quibus frustra remissis, iterum reparato bello, in campo Mardiense ab utroque concurritur et post dubium ac diuturnum proelium Licini partibus inclinatis profuit noctis auxilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 5:4)
Licinius et Valens credentes Constantinum, quod et verum erat, ad persequendum longius ad Byzantium processurum, flexi in partem Beroeam concesserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 6:1)
Negotiantes vero de diversis provinciis ad ipsum concurrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 16:3)
Cumque haec apud se tacite habuisset, quadam die procedens imperator, dum festinus Iustinus vellet a latere imperatoris transire, obsequium ordinare vellens, calcavit chlamydem imperatoris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 4:1)
Cumque amnem Maternam transissent et longius a civitate processissent, Nortmanni eos omnes insecuti comprehenderunt ipsum episcopum cum omni populo.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:8)
Ac dum is, ientaculum ambulatorium, prata quae praeterit ore in latus detorto pronus affectat, duobus comitum, qui forte paululum processerant, tertium me facio.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:3)
Ergo igitur inefficaci celeritate fatigatus commodum vespera oriente ad balneas processeram;
(아풀레이우스, 변신, 1권 5:11)
Aliquantum processeramus et iam iubaris exortu cuncta collustrantur, et ego curiose sedulo arbitrabar iugulum comitis,qua parte gladium delapsum videram, et mecum
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:1)
Tandem adulescentia quaedam procedens
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:1)
ipsa fuerit, licet omni Gratiarum choro stipata et toto Cupidinum populo comitata et balteo suo cincta, cinnama fragrans et balsama rorans, calva processerit, I placere non poterit nec Vulcano suo.
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:6)
"Ac dum in proxima platea refovens animum infausti atque improvidi sermonis mei sero reminiscor, dignumque me pluribus etiam verberibus fuisse merito consentio, ecce iam ultimum defletus atque, conclamatus processerat mortuus, rituque patrio,, utpote unus de optimatibus, pompa funeris publici ductabatur per forum."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:50)

SEARCH

MENU NAVIGATION