라틴어 문장 검색

ea fuit causa cur proximo anno C. Poetelius Balbus consul, cum collegae eius M. Fabio Ambusto Hernici provincia evenisset, adversus Tiburtes iussu populi exercitum duceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 100:1)
Fabius collega eius incaute atque inconsulte adversus Tarquinienses pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 153:3)
P. Valerio Publicolae datus e plebe collega C. Marcius Rutulus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 212:2)
ipse ob id meritum ingenti patrum studio creatus consul collegam Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 249:2)
collega Corvo de plebe M. Popilius Laenas, quartum consul futurus, datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 275:1)
haec agitata occultis coniurationibus necdum volgata in omnes consilia invenit novus consul C. Marcius Rutulus, cui Campania sorte provincia evenerat, Q. Servilio collega ad urbem relicto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 438:1)
milites militibus, centurionibus centuriones, tribuni tribunis compares collegaeque iisdem in praesidiis, saepe iisdem manipulis permixti fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 76:2)
atqui bene habet inquit Decius, si ab collega litatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 121:5)
haec ita precatus lictores ire ad T. Manlium iubet matureque collegae se devotum pro exercitu nuntiare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 129:1)
procedente deinde certamine cum aliis partibus multitudo superaret Latinorum, Manlius consul audito eventu collegae cum, ut ius fasque erat, lacrimis non minus quam laudibus debitis prosecutus tam memorabilem mortem esset, paulisper addubitavit an consurgendi iam triariis tempus esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 136:1)
funusque ei par morti celebrante collega factum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 145:3)
ubi cum proeliis quidem superior Romanus esset, ad urbem ipsam Pedum castraque sociorum populorum, quae urbi adiuncta erant, integer labor restaret, bello infecto repente omisso consul, quia collegae decretum triumphum audivit, ipse quoque triumphi ante victoriam flagitator Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 174:1)
nam neque, quoad fuit consul, criminari apud populum patres destitit collega haudquaquam adversante, quia et ipse de plebe erat - materiam autem praebebat criminibus ager in Latino Falernoque maligne plebei divisus - et postquam senatus finire imperium consulibus cupiens dictatorem adversus rebellantes Latinos dici iussit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 177:1)
Aemilius, cuius tum fasces erant, collegam dictatorem dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 179:1)
collega additus Corvo M. Atilius Regulus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 231:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION