라틴어 문장 검색

quia, cum tria haec ex aequo inpossibilia putentur, vel Iovi fulmen vel Herculi clavam vel versum Homero subtrahere, quod, etsi fieri posset, alium tamen nullum deceret vel fulmen praeter Iovem iacere, vel certare praeter Herculem robore, vel canere quod cecinit Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 16:3)
Non igitur, quia vulgo dici solet vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit conservata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 9:1)
Ergo inpossibilem mihi dicitis spem salutis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 12:4)
Propterea, inquit ille, quia inter se ingenio diversa sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 10:1)
eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire ac protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter, ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 7:1)
Propterea tot meatibus distinctus est et interpatet rimis, non ut spiritus egressiones habeat, cui exhalatio occulta sufficeret, sed ut per eos, si quid cibatus in pulmonem deciderit, sucus eius mox migret in sedem digestionis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 16:2)
Non tu propterea, sed Matho pauper erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, X5)
alii dicunt, quod stuprum Libero patri inferre temptaverint ac propterea hoc pertulerint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6716)
et est argumentum ab inpossibili, ut alibi non ea vis animo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2324)
non ea vis animo argumentum ab inpossibili sicut dictum est, ut quid Troes potuere?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5291)
unde ludi Taurei dicti, qui ex libris fatalibus a rege Tarquinio Superbo instituti sunt propterea, quod omnis partus mulierum male cedebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1407)
quasi et vir fortis et pius non timet bellicum timorem, sed naturalem, propterea quia sequitur 'comitique onerique timentem'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7262)
has alii famis praesides esse tradunt, quia et Phineo propterea adpositae sunt, et Troianos ab epulis prohibent, et his tantum famem praenuntiant, et ipsae sunt fame pallidae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2184)
quidam 'pelagi' adverbialiter accipiunt, ut 'belli', ut 'domi', propterea quod res in insula geritur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 24110)
tu conivnx dicendo 'coniunx' ostendit eam non posse ignorare, inpossibile esse quod petit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1131)

SEARCH

MENU NAVIGATION