라틴어 문장 검색

Excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli, Oraque singultu concutiente sonant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 96)
concutiat tenerum quaelibet aura, cadet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 92:1)
risu concussa est altera, flere putes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 58:3)
firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles, vela regis quassae qualiacumque ratis, quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur, restat adhuc umeris fulta ruina tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 325)
illa iacens ad verba oculos sine lumine movit visaque concussa dicta probare coma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권551)
prodit bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 17:11)
Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, celsior ipse loco sceptroque innixus eburno terrificam capitis concussit terque quaterque caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 24:1)
Qui terque quaterque concutiens inlustre caput "temeraria" dixit vox mea facta tua est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:2)
Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 21:1)
Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem et tanto penitus traxit suspiria motu, ut pariter pectus positamque in pectore forti aegida concuteret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 62:1)
Concussae patuere fores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:4)
sceptri gravitate relicta ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, induitur faciem tauri mixtusque iuvencis mugit et in teneris formosus obambulat herbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:1)
"incurrite mecum et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 16:2)
vi tristia nubila pello, vi freta concutio nodosaque robora verto induroque nives et terras grandine pulso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:10)
Utque hominis speciem materna sumit in alvo perque suos intus numeros componitur infans, nec nisi maturus communes exit in auras, sic ubi visceribus gravidae telluris imago effecta est hominis, feto consurgit in arvo, quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION