라틴어 문장 검색

olim nam quaerere amabam, quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.17)
cum interim et hic frequenter suis viribus ipse prosternitur, et illum vehementis impetus excipit adversarii mollis articulus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 174:2)
late fusum opus est et multiplex et prope cotidie novum, et de quo nunquam dicta erunt omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 202:1)
At me fortuna id agentem diebus ac noctibus festinantemque metu meae mortalitatis ita subito prostravit, ut laboris mei fructus ad neminem minus quam ad me pertineret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 3:1)
Sed hic quia latius fusus est locus mixtusque cum elocutione, tractabitur cum praecipere de apte dicendo coeperimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 255:3)
neque enim quanquam fusis omnibus membris statua sit, nisi collocetur, et si quam in corporibus nostris aliorumve animalium partem permutes et transferas, licet haheat eadem omnia, prodigium sit tamen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 3:2)
quasi vero numeri non sint compositione deprehensi, sicut poema nemo dubitaverit impetu quodam initio fusum et aurium mensura et similiter decurrentium spatiorum observatione esse , mox eo repertos pedes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 371:1)
An non prooemiis plerumque summissi, (nisi cum accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) narratione pleni atque expressi, argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, epilogis plerumque deiecti et infracti?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 395:2)
densus et brevis et semper instans sibi Thucydides, dulcis et candidus et fusus Herodotus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 74:2)
plenior Aeschines et magis fusus et grandiori similis, quo minus strictus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 78:1)
et hic Cicero adloquens Brutum testatur esse haec ei nota ideoque brevius a se dici, quanquam sit fusus locus tracteturque a philosophis latius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 6:1)
nam sequens latum etiam atque fusum est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 197:5)
Amisso loco Numidae fusi fugatique;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장5)
Denique omnes fusi fugatique arma et signa militaria pleraque capta, pluresque eo proelio quam omnibus superioribus interempti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장5)
Denique hostes iam undique fusi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION