라틴어 문장 검색

nam Ciceronem cuicunque eorum fortiter opposuerim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 106:2)
itaque illa, cum filii caput palam impugnaret, fortiter fuit repellenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 63:1)
potest autem satis diligenter accipere, quae tum audiet, cum ei dicenda sunt, aut fortiter adfirmare aut ingenue pro suis dicere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 87:1)
Exilium Metellus fortiter tulit, Rutilius etiam libenter;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 4:2)
Sed in illo magis adnotantur, quia rarae interim interveniunt, quia inexpectatae, quia mirum est fortiter aliquid dici ab homine mollitiam professo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 2:4)
Omnibus aliis rebus te nega, fortiter, aperte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 8:8)
Primo quia non fortiter illam repellimus nec toto ad salutem impetu nitimur, deinde quia illa, quae a sapientibus viris reperta sunt, non satis credimus nec apertis pectoribus haurimus leviterque tam magnae rei insistimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 9:6)
Tu non putas parem esse virtutem eius, qui fortiter hostium moenia expugnat, et eius, qui obsidionem patientissime sustinet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 13:2)
Nec futuri providus est nec praeteriti memor;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 35:4)
fortiter opstare tormentis et sitim perpeti morbo urente praecordia."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 37:5)
Eadem ratione fit, scio, ut aliquis felicitatem bene et ut calamitatem fortiter ferat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 50:1)
"Si bonum est," inquis, "fortiter torqueri et magno animo uri et patienter aegrotare, sequitur, ut ista optabilia sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 3:2)
sed si sustinenda fuerint, ut me in illis fortiter, honeste, animose geram, optabo, Quidni ego malim non incidere bellum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 4:3)
Non enim pati tormenta optabile est, sed pati fortiter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 6:9)
Illud opto "fortiter," quod est virtus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 6:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION