라틴어 문장 검색

"Nec inmerito, cum tantum absit ab exploratione divina humana mediocritas, ut neque quae supra nos caelo suspensa sublata sunt, neque quae infra terram profunda demersa sunt, aut scire sit datum aut ruspari religiosum, et beati satis satisque prudentes iure videamur, si secundum illud vetus sapientis oraculum nosmet ipsos familiarius noverimus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:6)
tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 6:2)
Acilius quia prudens esse in iure civili putabatur, Cato quia multarum rerum usum habebat et multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter vel acta constanter vel responsa acute ferebantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 8:5)
est igitur prudentis sustinere ut cursum, sic impetum benevolentiae, quo utamur, quasi equis temptatis, sic amicitia, aliqua parte periclitatis moribus amicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:1)
nec parasitorum in comoediis assentatio faceta nobis videretur, nisi essent milites gloriosi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 124:7)
Acuti sunt, elegantes faceti breves;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 2:2)
Hunc qui audierant prudentes homines, in qui - bus familiaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem in consulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem et satis acrem atque eundem et vehementem et valde dulcem et perfacetum fuisse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 3:2)
Tuus etiam gentilis, Brute, M. Pennus facete agitavit in tribunatu C. Gracchum, paulum aetate antecedens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:2)
quam hoc idem in nostris contingere intellego quod in Graecis, ut omnes fere Stoici prudentissimi in disserendo sint et id arte faciant sintque architecti paene verborum, idem traducti a disputando ad dicendum inopes reperiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 2:1)
atque etiam apud socios et Latinos oratores habiti sunt Q. Vettius Vettianus e Marsis, quem ipse cognovi, prudens vir et in dicendo brevis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 1:1)
ego memini T. Tincam Placentinum hominem facetissimum cum familiari nostro Q. Granio praecone dicacitate certare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:1)
erat etiam in primis, ut temporibus illis, Graecis doctrinis institutus, in altercando cum aliquo aculeo et maledicto facetus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 1:7)
Prudens etiam T. Annius Velina et in eius generis causis orator sane tolerabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:6)
Nemone Philippum tam suavem oratorem, tam gravem, tam facetum his anteferret, quem nosmet ipsi, qui haec arte aliqua volumus expendere, proximum illis fuisse diximus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 1:5)
Haec cum graviter tum ab exemplis copiose, tum varie, tum etiam ridicule et facete explicans eam admirationem adsensionemque commovit, dixisse ut contra nemo videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION