라틴어 문장 검색

nam praeditus es quamquam iuvenis hac animi maturitate, ut tibi etiam natu priores gerere morem concupiscamus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 2:4)
taceo fractas pondere arvinae iacere mammas quasque foedum esset in pectore virili vel prominere, has ut ubera materna cecidisse, taceo ventris inflexi pendulos casses parti genitalium, quia debili, bis pudendae turpibus rugis turpius praebere velamen.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 8:3)
nam qui maxume doctus sibi videtur, dictionem sanam et insanam ferme appetitu pari revolvit, non amplius concupiscens erecta quae laudet quam despecta quae rideat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Placido suo Salutem. 2:2)
pudeat vos, precamur, huius foederis, nec utilis nec decori, per vos legationes meant;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 4:1)
"macte animis opibusque meos imitate labores, qui rigidas rupes infecundaeque pudenda naturae deserta domas et vertis in usum lustra habitata feris foedeque latentia profers numina, quae tibi nunc meritorum praemia solvam?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis69)
"nihil hae in sorte pudendum, nil humile est:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권343)
"immania vulnera, rector, integrare iubes, Furias et Lemnon et artis arma inserta toris debellatosque pudendo ense mares;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권15)
"miserae quid crimina gentis pandere, quid casus iuvat ostentare pudendos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권408)
eunt taciti passim et pro funere pulchro dedecorem amplexi vitam reditusque pudendos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권424)
Geminat peccatum, quem delicti non pudet.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, G, H1)
Neminem pudet, neminem paenitet, nisi plane retro non fuisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 12:2)
Delicatus es, Christiane, si et in saeculo voluptatem concupiscis, immo nimium stultus, si hoc existimas voluptatem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 28장 1:11)
Quia enim perceptis caelestibus uerbis, clarescentibus quoque miraculis, uirtus ei diuinae cognitionis infunditur, eiusdem diuinitatis terrore refrenatur, ut praue agere metuat, ac totis desideriis ad aeternitatis gratiam uenire concupiscat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:12)
Quin etiam adtonita laudes tibi mente canebam, Et me nunc nostri Pieridumque pudet.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 930)
hic iuueni detraxit opes, hic dicere iussit limen ad iratae uerba pudenda senem:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 143)

SEARCH

MENU NAVIGATION