라틴어 문장 검색

iam incensum ira et inflammatum cupiditate et lapsum errore significandi gratia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 226:1)
aspera contra iambis maxime concitantur, non solum quod sunt e duabus modo syllabis eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quae res lenitati contraria est, sed etiam quod omnibus pedibus insurgunt et e brevibus longas nituntur et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis breves cadunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 393:2)
Romaeque legatis eius, postquam errasse regem et Iugurthae scelere lapsum deprecati sunt, amicitiam et foedus petentibus hoc modo respondetur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장8)
Omnes hos fertiles campos repentina maris inundatio abscondet aut in subitam cavernam considentis soli lapsus abducet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:5)
BVTEO uoluit uideri re uera mente lapsum patrem, et in narratione hoc dixit:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 16:2)
an etiamsi non debuit cum patre contendere, ignoscendum tamen sit, si adulescens gloriae cupiditate lapsus est;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 8:3)
nunc puerilium dentium lapsus, nunc ad surgentem iam aetatem et in robustiorem gradum transeuntem pubertas et ultimus ille dens surgenti iuventae terminum ponens.
(세네카, 행복론, Liber IV 28:2)
Non in pessima ab optimis lapsus ;
(세네카, 행복론, Liber VII 100:4)
aliquem invidia criminis manifeste laborantem iubebit incolumem esse, quia deceptus est, quia per vinum lapsus ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 31:5)
licet surrectura, licet ruitura regna prospicere et magnarum urbium lapsus et maris novos cursus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 158:3)
Spumant apris ora, dentes acuuntur attritu, taurorum cornua iactantur in vacuum et harena pulsu pedum spargitur, leones fremunt, inflantur irritatis colla serpentibus, rabidarum canum tristis aspectus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 7:1)
nonnumquam magna scelera levius quam minora compescet, si illa lapsu, non crudelitate commissa sunt, his inest latens et operta et inveterata calliditas ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 120:1)
Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 16:1)
Aspice elephantorum iugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga impune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:2)
Facile est levia aptare cervicibus et in hanc aut illam partem transferre sine lapsu ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION